HAGENOIA

HAGENOIA
HAGENOIA
urbs Germ. sup. libera et imperialis in Alfatia inf. vulgo Hagenow, ad amnem Mater, ux 2. leuc. a Rheno. 3. ab Argentina in Bor. 14. a Tabernis in Ort. Muro cincta A. C. 1164. a Frid. Aenob. Imp. qui ibi etiam palatium condidit. Ex 4. pagis Imp. Hîc praefatur Imp. Imperii insignia, coronam, sceptrum, pomum, gladium Caroli Mag. etc. asservavit. Ceterum Hagenoa praefectura nunc est Imperii Germ. cum aliis novem oppidis ei coniunctis, Colmaria nimirum, Selestadio, Ehenhemia superiore, Caesaris monte, Landovia, Roshemia, Turchemia, Weissemburgo, et Monasterio S. Gregorii. Miilhusium quoque, quod nunc Helvetico foederi innexum, olim huc spectasle dicitur. Hanc praefecturam Sigismundus, circa A. C. 1423. Comiti Palarino pro 50000. flor. hypothecae loco concessit, Ferdinandus autem I. eam reluens, A. C. 1558. Austriacae domui vindicavit. Aliter paulo Hordlederus l. 5. c. 2. n. 24. Hodie pace Monaster. Regi Galliae cesla est, ut Patrono, cautum interim in Capitulatione Leopoldina, opera detur, ne quid decem Alsatiae Imperiales civitates detrimentum capiant. Sed bello nunc fervente, alia rerum facies. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 24.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ADVOCATIA — apud bladricum in Chron. Camerac. l. 1. c. 10. Abbatis Advocatiam imploravit: est protectio seu tuitio. Alias denotat Advocati munus, ius, officium, in l. 1. Feud. tit. 1. § 1. ablibique. Sic Advocatiae Imperii mentio sit in Chron. Casin. c. 35.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”